- PORRUM
- PORRUMinter hortensia, de scribit ur. Plinio, l. 19. c. 6. ubi is inter alia, sectivo auctoritatem dedisse principem Neronem, vocis grattâ, ex olea, statis mensium omnium diebus, mihilque aliud, acne pane quidem vescendo, refert. Voci namque splendoremafferre, dicit idem, l. 20. c. 6. Vide quoque Palladium. c. 24. Febr. At plane Aegyptiis olim pro Numine; quibus proin, ut Iuvenalis observat Satyr. 15. v. 9.Porrum et cepe nefas violemptô frangere morsu.Hi nimirum fuêre, qui, ut Prudentius canit contra Symmachum, l. 2. v. 464.——— Quadriviis breviorsbus ire paratiVilia Niliacis venerantur oluscula in hortis,Porrum et cepe, Deos imponere nubibus ansi,Allinque —— caeli super astra locare.Unde etiam irriden di Asclepiudis, qui, ista damnans, pari stuleitiâ aequales Deos coleret, materiem sumens, apud Eund. περί ςτεφάν. Hymnô 14. v. 259. Romanus Martyr ait.Adpone porris religiosas arulas,Venerare acerbum cepe, mordax allium,Fuliginosi ture placantur Lares,Et resptiuntur consecrata holuscula!At unde maior esse maiestas focis,Quam nata in hortis sarculatis, creditur?Si Numen ollis, Numen et porris inest, etc.Vide Tob. Pfannerum, System. Theolog. Gentil. purior. c. 1. §. 1. Ex porris iusculum confectum, Porrectum dicitur, in Minac. 8. Galterii Abbatis Pontisarenfirs, num. 26. Gall. Porrce, apud Car. du Fresne Glosser. Sed et succô eius ad trium devariorum argenteorum pondus hauslô, Melam equestris ordinis reum ex procuratione, Tiberio principe, accersitum, confestim exspirâsse sine cruciatu, legas apud Plinium supra laudatum, l. 19. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.